Lucrèce, Traduction n° 12
Sed quibus haec rebus novitas confiat, et unde
perturbari anima et corpus languescere possit,
expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
Principio externa corpus de parte necessum est,
aëriis quoniam vicinum tangitur auris,
tundier atque eius crebro pulsarier ictu;
proptereaque fere res omnes aut corio sunt,
aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
Interiorem etiam partem spirantibus aer
uerberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
Quare utrimque secus cum corpus vapulet, et cum
perveniant plagae per parva foramina nobis
corporis ad primas partis elementaque prima,
fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
Conturbantur enim positurae principiorum
corporis atque animi. fit uti pars inde animai
eiciatur, et introrsum pars abdita cedat,
pars etiam distracta per artus non queat esse
coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
inter enim saepit coetus natura viasque;
ergo sensus abit mutatis motibus alte.






Commentaires