Lucrèce, Traduction n° 11
Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
cum volumus, quareque datum sit membra movere,
et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
Dico animo nostro primum simulacra meandi
accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
Inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
rem quisquam,
Id quod providet, illius rei constat imago,
Ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
per membra atque artus animai dissita vis est;
et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
Inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
paulatim moles protruditur atque movetur.
Praeterea tum rarescit quoque corpus, et aer
-scilicet ut debet qui semper mobilis extat-
per patefacta venit, penetratque foramina largus,
et dispergitur ad partis ita quasque minutas
corporis. Hic igitur rebus fit utrimque duabus,
†corporis ut ac † navis velis ventoque feratur.
Nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
contorquere et onus totum convertere nostrum.





Commentaires