Lucrèce, Traduction n° 7
Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
tangat agam. Primum res multas esse necessest
unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
verum aliis alius magis est animantibus aptus,
dissimilis propter formas. Ideoque per auras
mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
ducit, et humanum longe praesentit odorem
Romulidarum arcis servator, candidus anser.
Sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
pabula ducit et a taetro resilire veneno
cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
est alio ut possit permitti longius alter;
sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.





Commentaires