Lucrèce, Traduction n° 8
Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
Principio hoc dico, rerum simulacra vagari
multa modis multis in cunctas undique partis
tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
Quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
tenuem animi naturam intus sensumque lacessunt.
Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
partim sponte sua quae fiunt aëre in ipso,
partim quae variis ab rebus cumque recedunt,
et quae confiunt ex horum facta figuris.
Nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
nulla fuit quoniam talis natura animalis;
verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
propter subtilem naturam et tenvia texta.
Cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
Quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
quae libet una animum nobis subtilis imago;
tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.





Commentaires